LECTICULA Lucubratoria

LECTICULA Lucubratoria
LECTICULA Lucubratoria
apud Suet. Aug. c. 78. A caena lucubratoriam se in Lecticulam recipiebat. Ibi donec residua diurni actus —— conficeret, ad multam noctem permanebat. In lectum inde transgressus etc.
κλινίδιον Themistio Orat. 1. eadem est cum lectulo, cuius meminit Cic. de Orat. l. 3. Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 12. v. 38. et Ep. Heroid, x. Ariadne Theseo v. 58. Alii: s. lecto, de quo Perf. Sat. 1. v. 52.
—— non quidquid denique lectis
Scribitur in citreis.
Nempe Antiqui, mediationi aut scriptioni operam daturi, in lectulis suis se componebant, cui rei parata erat lecticula haec lueubratoria. Plin. Ep. l. 5. Ep. 5. Fannius --- visus est sibi --- iacere in lectulo suo, compositus in habitum studemis, habere ante se serinium. Seneca Ep. 72. Quaedam sunt, quae possis et in cisio scribere, quaedam lectum et otium et secretium desiderant etc. Neque id Romanis solum, sed et Graecis in more fuit. Unde Aristoph. Vespis, Edit. in Fol p. 504. de Formulariis et Causidicis ait,
Κατακλινόμενοί τ᾿ ἐπὶ ταῖς κόιταις, ἐπὶ τοῖσιν ἀπράγμοϚιν ὑμῶν,
Α᾿ντωμοσίας καὶ προσκλήσεις καὶ μαρτυρίας συνεκόλλων.
Et paulo post, Bdelycleon Magistrum fungens, iuber Philocleonem κατακλινέντα προϚμανθάνειν, in lectulo recumbantem discere: alludens ad morem servari solitum in Scholis quorundam Philosophorum, qui discipulos suos studentes continebant in huiufmodi lectulis, qui ipsis instar scamnorum erant. Id quod eriam apud Iudaeos legimus factitatum, apud quos cum duo genera Discipulorum essent, qui adhuc minores erant, humi sedebant ad pedes Magistrorum; provectiores iacebant reclinati in lectulis, unde vox Hebr. Gap desc: Hebrew illis tributa; Rabbini vero s. Doctores sedebasnt, Pirke Aboth c. 4. Cansam, cur Vert. scriptioni operam daturi in huiusmodi lecticulas se reciperent, aperit Galen. de usu Part. l. 3. non uno loco, significans scriptitasse illos non super mensis vel pluteis, ut nos hodie: sed super femore collocatâ chartâ arque, ut ille ait, εντείναντας κατα τȏυ μηροῦ τὸ βιβλίον. Neque vero solum scripturi ad lecticulas sese recipiebant, sed eriam audituri docentem Magistrum. Itaque in Protagora Platonis pars illins consessus ἀντιλαμβανει τῶ βάθρων, pars τῶ κλινᾶνetc. Vide Casaub. ad Suet. d. l. et supra in voce Accubare. Uti de lucubrationibus Vett. Christianorum aliquid infra in voce Lectus, it. Lucubratro. At Lecticulae, in Eccl. Rom. a quibusdam dictae sunt diurnae lectiones, in Officiis Eccl. quod breves sint: aliis Capitula, quod ut plurimum de capitibus Epistolarum illorum dierum, quibus dicuntur, sumi soleant, Durand. Ration. l. 5. c. 2. n. 50. Dicuntur nempe post Psalmos et Antiphonas, in singulis Horis, prout starutum est Synodo Agathensi, C. du Fresne in Gloss. Vide et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • FEMUR — seu FEMEN, quasi FERIMEN, quod hac maxime parte sustineatur homo, et feratur, an a femina, quod in ea parte ab illa viri sexus discrepet, Graecis unâ voce μηρος dicitur. Latini nonumquam subtilius distinguentes, Femora exteriores partes Femina… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LECTULUS — apud Ovid. Trist. l. 1. Eleg. x. v. 37. Non haec in nostris, ut quondam, scribimus hortis, Nec consuete meum, lectule corpus habes. Et Cic. de Orat, l. 3. Cum debitâ operâ quiescentibus aliis in eam exhedram venisset, in qua Crassus lectulo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LECTUS — an quod legebant, unde eum facerent, stramenta et herbas Vett. in quod fatigatos alliciat ad se; an a Gr. λέκτρον, quod ipsum ex verbo λέγω? vox pastorum non centem ptâ Latinis usurpatione, qui torum lectum dicebant, cum tamen herbarum proprie… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MEDITATIO Campestris — vide supra Campestris. At Meditationi literatae seu scriptioni operam daturi veteres quomodo soliti fuerint componere, diximus ubi de Lecticula Lucubratoria. Sed et meditari, imo et metetari ex Graeco μελετᾷν, Tibicinum proprium, ut infra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SEDERE — proprie Iudicum est et innuit Maiestatem et quieti animi ac perturbationibus nullis obnoxii tranquillitatem: Ita sedere dictus est Praetor, cum pro Tribunmali iuris dicendi causâ sederet. Hinc Lactantius l. 6. c. 18. Sedet enim maximus et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SITUS — in conviviis olim usitatus varius fuit, de quo passim supra. Vide inprimis ubi quaedam diximus de ritu Accumbendi et Sedendi. In Scholis et Academiis discentium docentiumque, quis fuerit, vide ubi de Lecticula lucubratoria. In Ecclesia, voce… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUCUBRATIO — apud Plin. Prologo Operis, ubi, postquam Inscriptionum apud Graecos miram feliciatem ostendit, pergit, Nostri crassiores, Antiquitatum, Exemplorum, Artiumque Facetissimi Lucubrationum a lucubro, qui ut faculae cerata, et vocatur Panos vel Phanos …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”